CAESTIPHORI

CAESTIPHORI
CAESTIPHORI
species Pugilum: sic enim vel pugnô, vel caestibus qugnare erant soliti. Fuit autem Caestus (a caedendo dictus) clava plumbeas pilas loris bubulis appensas habens; sed et lam inae nonnumquam ferreae aut annuli connexi erant, quibus utrumque vel alterutrum brachium armabatur. Propert. l. 3. El. 13. v.9
Nunc ligat ad Caestum gaudentia brachia loris.
Vide Anton. Thysium ICtum, Nto. ad Gell. l. 3. c. 15. Mercuriali, laminae erant aeneae manibus alligatae; quibus vero alligabantur, erant lora quaedam punctis interstincta, quae manibus et brachiis circumcirca alligabantur, ut non modo pondere aliquô et crassitie, verum etiam soliditate caestibus certantes se ipsos ferirent. Unde colligitur duûm fuisse generum, ita ut vel clavam referrent, quae plumbeas pilas loris appensas habebat; vel laminae ferreae insutae loris essent. Virg. Aen. l. 5. v. 405.
Terga boum plumbô insutô ferroque rigebant.
Grave admodum pugnae genus: unde Servius, Erat, inquit, durum certamen caestuum, raroque sine caede committebatur. Nam ex ferro er ant, et ut habilius faciliusque manibus gererentur, pendebant ab illis lora, quibus non solum manus, sed brachia humerique alligabantur, ut etiam remissis digitu palmae tamen haererent. Imo saevissimum aliquando erat spectaculum, cum cerebrum et guttur ex facili eliderent. Interim non parum eo delectatos Athleras, hinc conicimus: tum quia maxime Populo huiusmodi pugna placebat; tum, quia gloriam et praemia ex ea Populi voluptate in Amphitheatris et Sacrificiis sibi comparabant. Ut vero eo tutiores essent ad ictus, ἀμφώτιδας, seu aurium munimenta inducebant: namque aures non raro decussas, ex Anthologia liquet. Utrôqueautem nonnumquam brachiô armabantur. Virg. de Entello., 1. 5. Aen. v. 457.
Nunc dextrâ ingeminans ictus: nunc ille sinistrâ.
Nec Viri solum, quos in gymnasiis quoque exerceri solitos, testatum facit Propertius, sed et in palaestris Spartanorum, puellae quoque hôe genere pugnae exercebantur, ut videre est apud eum l. c. Calrum fuisse caestibus Amycum Bebryciorum Regis Neptuni filium, a Polluce occisum, legimus qpud Poetam Argonaut. l. 4.
Sparta Terapnaea pugilem cum Gymnade pinguem
Stratum bEbryciis Amycum suspexit arenis.
Virgilius Daretem et Entellum, caestu pugnantes graphice depingit, loc. cit. Ovidius Brotheae ac Ammonis peritiam laudibus extolit, Met. l. 5. etc. Plutarchus autem narrat Lycurgum ea certaminum genera sustulisse, in quibus χεὶρ ἀνατείνεται, manus ad feriendum attollitur: quod huiusmodi exercitia frangant potius ac debilitent, quam foveant corpora. Pugilum vero istiusmodi, nec non caestuum ipsorum, varias icones exhiber Hieronym. Mercurialis, uti ipsas vel ex sepulchrorum vel ex gemmarum antiquarum sculpturis desumptas ipsi dederat Pyrrhus Ligorius, de Arte Gymnast l. 2. c. 9. Vide quoque Onuphrium de Ludis Circens. l. 2. c.2. Ald. Manutium de Quaesit. per Epist. l. 1. c. 8. et Hadr. Turnebum l. 14. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BUBULA — vide supra in voce Bikkoreth, item Boum caro, et infra, Caestiphori …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CESTUS — Graecis κεςτὸς, cingulum, quasi κεντητὸς, a κεντέω. Hincque lora, quae pugnis addita, ad munimentum. Pugnis enim primum nudis certabatur, dein addita lora, propterea quod nudi quum fierent, saepe plus damni acciperent, quam facerent. Ea lora… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”